intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam
inclinate aurem vestram in verba oris mei
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri
narraverunt nobis
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram
narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae
fecit
et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in
Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis
suis
ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et
exsurgent et narrabunt filiis suis
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei
et mandata eius exquirant
ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans
generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo
spiritus eius
filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt
in die belli
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt
ambulare
et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae
ostendit eis
coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti
in campo Taneos
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione
ignis
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in
abysso multa
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt
Excelsum in inaquoso
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas
animabus suis
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus
parare mensam in deserto
quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes
inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam
populo suo
ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in
Iacob et ira ascendit in Israhel
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare
eius
et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit
eis
panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in
abundantiam
transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua
africum
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam
maris volatilia pinnata
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula
eorum
et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium
eorum adtulit eis
non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant
in ore ipsorum
et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et
electos Israhel inpedivit
in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt
mirabilibus eius
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum
festinatione
cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et
diluculo veniebant ad Deum
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus
excelsus redemptor eorum est
et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles
habiti sunt in testamento eius
ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum
et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non
accendet omnem iram suam
et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non
rediens
quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira
concitaverunt eum in inaquoso
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel
exacerbaverunt
non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu
tribulantis
sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo
Taneos
et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne
biberent
misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit
eos
et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in
pruina
et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum
igni
misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram
et tribulationem inmissionem per angelos malos
viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum
eorum et iumenta eorum in morte conclusit
et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias
laborum eorum in tabernaculis Cham
et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos
tamquam gregem in deserto
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum
operuit mare
et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem
adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte
divisit eis terram in funiculo distributionis
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et
testimonia eius non custodierunt
et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum
patres eorum conversi sunt in arcum pravum
et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in
sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde
Israhel
et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi
habitavit in hominibus
et tradidit in captivitatem virtutem eorum et
pulchritudinem eorum in manus inimici
et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam
sprevit
iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt
lamentatae
sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non
plorabuntur
et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens
crapulatus a vino
et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium
sempiternum dedit illis
et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non
elegit
et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra
quam fundavit in saecula
et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus
ovium de post fetantes accepit eum
pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus
manuum suarum deduxit eos